Encontrados 169 resultados para: Cultus sanctitas peccati sacrificium offer
Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)
commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. (Liber Ecclesiasticus 3, 30)
Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 35)
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 15)
Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. (Liber Ecclesiasticus 14, 11)
Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. (Liber Ecclesiasticus 23, 17)
A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. (Liber Ecclesiasticus 25, 33)
Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. (Liber Ecclesiasticus 27, 14)
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. (Liber Ecclesiasticus 34, 24)
Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. (Liber Ecclesiasticus 35, 2)
Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium. (Liber Ecclesiasticus 35, 4)