Encontrados 9 resultados para: Circumcisio foedus

  • Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)

  • Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: (Epistula ad Romanos 2, 28)

  • sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. (Epistula ad Romanos 2, 29)

  • Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 7, 19)

  • Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)

  • In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. (Epistula ad Galatas 6, 15)

  • Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: (Epistula ad Ephesios 2, 11)

  • Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)

  • ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. (Epistula ad Colossenses 3, 11)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina