Encontrados 242 resultados para: Bonum

  • Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. (Liber Psalmorum 118, 122)

  • Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum ! (Liber Psalmorum 132, 1)

  • Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. (Liber I Maccabaeorum 4, 45)

  • Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. (Liber II Maccabaeorum 5, 4)

  • Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël. (Liber II Maccabaeorum 11, 6)

  • Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)

  • et nunc, dominator cælorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui, (Liber II Maccabaeorum 15, 23)

  • Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis. (Liber Proverbiorum 4, 2)

  • Desiderium justorum omne bonum est ; præstolatio impiorum furor. (Liber Proverbiorum 11, 23)

  • Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. (Liber Proverbiorum 17, 20)

  • Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. (Liber Proverbiorum 17, 26)

  • Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. (Liber Proverbiorum 18, 5)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina