Encontrados 459 resultados para: Bellum bellum exercitus militum rex virtutem victoria clade obsidione arma belli belli societate

  • Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. (Liber I Samuelis 19, 8)

  • Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem. (Liber I Samuelis 20, 40)

  • Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat. (Liber I Samuelis 21, 8)

  • Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut præpararentur ad bellum contra Israël: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, tu et viri tui. (Liber I Samuelis 28, 1)

  • Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan. (Liber I Samuelis 31, 10)

  • Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica? (Liber II Samuelis 1, 27)

  • Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, (Liber II Samuelis 2, 8)

  • Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)

  • Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen. (Liber II Samuelis 2, 28)

  • Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt: nuntiatum est itaque Joab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. (Liber II Samuelis 3, 23)

  • Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. (Liber II Samuelis 8, 7)

  • Et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum. (Liber II Samuelis 11, 7)


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina