Encontrados 43 resultados para: Amicus
Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud. (Liber Ecclesiasticus 9, 15)
Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. (Liber Ecclesiasticus 12, 8)
In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est. (Liber Ecclesiasticus 12, 9)
Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius: (Liber Ecclesiasticus 20, 17)
si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. (Liber Ecclesiasticus 22, 27)
Equus emissarius, sic et amicus subsannator: sub omni supra sedente hinnit. (Liber Ecclesiasticus 33, 6)
Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem? (Liber Ecclesiasticus 37, 1)
sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur. (Liber Ecclesiasticus 37, 2)
Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. (Liber Ecclesiasticus 40, 23)
Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. (Liber Ieremiae 9, 4)
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)