Encontrados 89 resultados para: Achab et Naboth Hiezabel et Achab et Naboth Hiezabel et Helias
Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria : ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)
Et loqueris ad eum, dicens : Hæc dicit Dominus : Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes : Hæc dicit Dominus : In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum. (Liber I Regum 21, 19)
Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ? Qui dixit : Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. (Liber I Regum 21, 20)
Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël. (Liber I Regum 21, 21)
Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes : si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli. (Liber I Regum 21, 24)
Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini : concitavit enim eum Jezabel uxor sua, (Liber I Regum 21, 25)
Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. (Liber I Regum 21, 27)
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus. (Liber I Regum 21, 29)
et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)
Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea quam ædificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ? (Liber I Regum 22, 39)
Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. (Liber I Regum 22, 40)
Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël. (Liber I Regum 22, 41)