Encontrados 237 resultados para: Abraham Saram Isaac foedus descensus
eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. (Liber Genesis 26, 5)
Mansit itaque Isaac in Geraris. (Liber Genesis 26, 6)
Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)
omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: (Liber Genesis 26, 15)
in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. (Liber Genesis 26, 16)
rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26, 18)
Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. (Liber Genesis 26, 20)
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. (Liber Genesis 26, 24)
locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? (Liber Genesis 26, 27)
surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. (Liber Genesis 26, 31)
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. (Liber Genesis 26, 32)
quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ. (Liber Genesis 26, 35)