Encontrados 209 resultados para: Abraham Agar Sara descensus

  • Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)

  • Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 3)

  • Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: (Epistula ad Romanos 11, 1)

  • Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: (Epistula ad Galatas 3, 6)

  • Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. (Epistula ad Galatas 3, 9)

  • Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. (Epistula ad Galatas 4, 22)

  • quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: (Epistula ad Galatas 4, 24)

  • cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, (Epistula ad Hebraeos 7, 2)

  • Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. (Epistula ad Hebraeos 7, 4)

  • Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. (Epistula ad Hebraeos 7, 6)

  • Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: (Epistula ad Hebraeos 7, 9)

  • Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. (Epistula ad Hebraeos 11, 8)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina