Encontrados 338 resultados para: sincera corde

  • Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. (Liber Ieremiae 24, 7)

  • Quaeretis me et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro. (Liber Ieremiae 29, 13)

  • Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Liber Ieremiae 31, 33)

  • Et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me. (Liber Ieremiae 32, 40)

  • Et laetabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. (Liber Ieremiae 32, 41)

  • ZAIN. Haec recolam in corde meo, ideo sperabo. (Lamentationes 3, 21)

  • CAPH. Non enim humiliat ex corde suo et affligit filios hominum. (Lamentationes 3, 33)

  • quia propter hoc dedisti timorem tuum in cor nostrum, ut invocaremus nomen tuum; et laudabimus te in captivitate nostra, quia avertimus a corde nostro omnem iniquitatem patrum nostrorum, qui peccaverunt in conspectu tuo. (Liber Baruch 3, 7)

  • Videntes turbam ante et retro adorantem eos, dicite autem in corde vestro: “Te oportet adorare, Domine”. (Liber Baruch 6, 5)

  • Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 2, 4)

  • Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde. (Prophetia Ezechielis 3, 7)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. (Prophetia Ezechielis 3, 10)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina