Encontrados 231 resultados para: sapientia mundi

  • considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus; (Actus Apostolorum 6, 3)

  • et eruditus est Moyses in omni sapientia Aegyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus suis. (Actus Apostolorum 7, 22)

  • Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; (Epistula ad Romanos 8, 6)

  • quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)

  • Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum! (Epistula ad Romanos 11, 12)

  • Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis? (Epistula ad Romanos 11, 15)

  • Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)

  • Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)

  • Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)

  • sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, (Epistula I ad Corinthios 1, 27)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina