Encontrados 265 resultados para: regnum caelorum
Et dicebat: “Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud? (Evangelium secundum Marcum 4, 30)
Et dicebat illis: “Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute”. (Evangelium secundum Marcum 9, 1)
Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, (Evangelium secundum Marcum 9, 46)
At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Marcum 10, 14)
Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud”. (Evangelium secundum Marcum 10, 15)
Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt”. (Evangelium secundum Marcum 10, 23)
Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. (Evangelium secundum Marcum 10, 24)
Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei”. (Evangelium secundum Marcum 10, 25)
Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!”. (Evangelium secundum Marcum 11, 10)
Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. (Evangelium secundum Marcum 13, 8)
venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
Quibus ille ait: “Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum”. (Evangelium secundum Lucam 4, 43)