Encontrados 171 resultados para: propositionis panem

  • Dixit autem Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti"”. (Liber Exodus 16, 32)

  • Obtulit ergo Iethro socer Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. (Liber Exodus 18, 12)

  • Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. (Liber Exodus 25, 30)

  • Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba. (Liber Exodus 34, 28)

  • mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus; (Liber Exodus 35, 13)

  • mensam cum vasis suis et propositionis panibus, (Liber Exodus 39, 36)

  • ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 23)

  • Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum, (Liber Leviticus 8, 26)

  • Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)

  • Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 21, 8)

  • “Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui; (Liber Leviticus 21, 17)

  • Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui. (Liber Leviticus 21, 21)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina