Encontrados 114 resultados para: pacem unitatem
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 16)
Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. (Epistula II ad Timotheum 2, 22)
Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum, (Epistula ad Hebraeos 12, 14)
fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem. (Epistula Iacobi 3, 18)
et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam. (Epistula I Petri 3, 11)
Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus. (Apocalypsis Ioannis 6, 4)