Encontrados 193 resultados para: matrimonium legem Moschis amisit et inventum
video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)
Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)
Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci; (Epistula ad Galatas 2, 19)
Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)
Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis? (Epistula ad Galatas 4, 21)
Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi. (Epistula ad Galatas 6, 2)
neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. (Epistula ad Galatas 6, 13)
legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, (Epistula ad Ephesios 2, 15)
circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, (Epistula ad Philippenses 3, 5)
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae. (Epistula ad Titum 3, 9)
Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; (Epistula ad Hebraeos 7, 5)