Encontrados 112 resultados para: mari navem obsequium

  • et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum. (Liber Iosue 15, 11)

  • et descendit ad occidentem ad terminum Iephlethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer; finiunturque regiones eius mari Magno. (Liber Iosue 16, 3)

  • Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae”. (Liber I Regum 5, 23)

  • Et scalptura colocynthidum subter labium circuibat illud, duo ordines scalpturarum fusilium in una fusione cum mari. (Liber I Regum 7, 24)

  • In septima autem vice dixit: “Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari”. Et ait: “Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia!”. (Liber I Regum 18, 44)

  • Similitudo quoque boum erat subter illud, in circuitu circumdabant illud — decem cubitis — duobus versibus alvum maris circuibant boves fusiles in una fusione cum mari. (Liber II Paralipomenon 4, 3)

  • Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem, porro tres alii meridiem et tres, qui reliqui erant, orientem habentes mare superpositum; posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. (Liber II Paralipomenon 4, 4)

  • Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant; porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)

  • mare unum, boves quoque duodecim sub mari; (Liber II Paralipomenon 4, 15)

  • Longior terra mensura eius et latior mari. (Liber Iob 11, 9)

  • Recedent aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescet; (Liber Iob 14, 11)

  • Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. (Liber Psalmorum 72, 8)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina