Encontrados 334 resultados para: magna tribulationis
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. (Evangelium secundum Lucam 21, 27)
Et clamans voce magna Iesus ait: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum”; et haec dicens exspiravit. (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 2)
Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “Unde ememus panes, ut manducent hi?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 5)
Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “Lazare, veni foras!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 43)
Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)
Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo. (Actus Apostolorum 6, 8)
Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non inveniebant cibos patres nostri. (Actus Apostolorum 7, 11)
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum (Actus Apostolorum 7, 57)
Positis autem genibus clamavit voce magna: “Domine, ne statuas illis hoc peccatum”; et cum hoc dixisset, obdormivit. (Actus Apostolorum 7, 60)
Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. (Actus Apostolorum 8, 1)
ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. (Actus Apostolorum 8, 7)