Encontrados 331 resultados para: legem Moysi
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, (Actus Apostolorum 24, 14)
Paulo rationem reddente: “Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi”. (Actus Apostolorum 25, 8)
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 12)
Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; (Epistula ad Romanos 2, 14)
et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem, (Epistula ad Romanos 2, 18)
Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)
Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. (Epistula ad Romanos 2, 27)
quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)
Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)
Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus. (Epistula ad Romanos 3, 31)
Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; (Epistula ad Romanos 4, 13)
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, (Epistula ad Romanos 5, 13)