Encontrados 126 resultados para: judicium Pilatus Barabbam multitudo
Et interrogavit eum Pilatus: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait illi: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Marcum 15, 2)
Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant”. (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
Pilatus autem respondit eis et dixit: “Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. (Evangelium secundum Marcum 15, 11)
Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
Pilatus vero dicebat eis: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamaverunt: “Crucifige eum!”. (Evangelium secundum Marcum 15, 14)
Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. (Evangelium secundum Marcum 15, 15)
Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset, (Evangelium secundum Marcum 15, 44)
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. (Evangelium secundum Lucam 1, 10)
Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: (Evangelium secundum Lucam 2, 13)
Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, (Evangelium secundum Lucam 6, 17)