Encontrados 250 resultados para: in Spiritu Sancto
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, (Epistula ad Ephesios 1, 13)
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. (Epistula ad Ephesios 2, 18)
in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu. (Epistula ad Ephesios 2, 22)
quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, (Epistula ad Ephesios 3, 5)
renovari autem spiritu mentis vestrae (Epistula ad Ephesios 4, 23)
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu (Epistula ad Ephesios 5, 18)
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis (Epistula ad Ephesios 6, 18)
Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii; (Epistula ad Philippenses 1, 27)
Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)
Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 23)
qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu. (Epistula ad Colossenses 1, 8)
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae. (Epistula ad Colossenses 2, 5)