Encontrados 460 resultados para: hereditatem populi
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)
Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)
Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, (Evangelium secundum Matthaeum 26, 3)
Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
dicebant enim: “Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi”. (Evangelium secundum Marcum 14, 2)
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. (Evangelium secundum Lucam 1, 10)
Ait autem quidam ei de turba: “Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem”. (Evangelium secundum Lucam 12, 13)
Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum. (Evangelium secundum Lucam 23, 27)
Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “Principes populi et seniores, (Actus Apostolorum 4, 8)
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? (Actus Apostolorum 4, 25)
et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. (Actus Apostolorum 7, 5)