Encontrados 152 resultados para: falsum testimonium
Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)
Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi”; et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)
Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. (Liber Isaiae 8, 16)
Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)
Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)
Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in libro diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium usque in aeternum. (Liber Isaiae 30, 8)
Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)
Et respondit Ieremias: “Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos”. Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes. (Liber Ieremiae 37, 14)
Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael”. (Liber Ieremiae 40, 16)
Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te”. (Prophetia Danielis 13, 21)
tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me”. (Prophetia Danielis 13, 43)
Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam”. (Prophetia Danielis 13, 49)