Encontrados 136 resultados para: et veni
Et Iesus hoc audito ait illis: “Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Marcum 2, 17)
et deprecatur eum multum dicens: “Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat”. (Evangelium secundum Marcum 5, 23)
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me”. (Evangelium secundum Marcum 10, 21)
Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 32)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)
Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! (Evangelium secundum Lucam 12, 49)
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
Quo audito, Iesus ait ei: “Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me”. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
Et dixit ei Nathanael: “A Nazareth potest aliquid boni esse?”. Dicit ei Philippus: “Veni et vide”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 46)
Dicit ei: “Vade, voca virum tuum et veni huc”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 16)
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 43)