Encontrados 136 resultados para: et veni
Et nuntius venit ad Saul dicens: “Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram”. (Liber I Samuelis 23, 27)
Et ait adulescens, qui narrabat ei: “Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei, (Liber II Samuelis 1, 6)
Misit ergo David ad Thamar domum dicens: “Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum”. (Liber II Samuelis 13, 7)
Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam et ait: “Veni, cuba mecum, soror mea”. (Liber II Samuelis 13, 11)
Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc, quia populus terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae. (Liber II Samuelis 14, 15)
Et respondit Absalom ad Ioab: “Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: “Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse”. Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me”. (Liber II Samuelis 14, 32)
Et ait David Ethai: “Veni et transi”. Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes parvuli, qui cum eo erant. (Liber II Samuelis 15, 22)
Agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis”. (Liber II Samuelis 19, 21)
Dixit itaque rex ad Berzellai: “Veni mecum et praebebo tibi alimenta apud me in Ierusalem”. (Liber II Samuelis 19, 34)
Nunc ergo veni, accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis. (Liber I Regum 1, 12)
Et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit; maior est sapientia et bona tua quam rumor, quem audivi. (Liber I Regum 10, 7)
Locutus est autem rex ad virum Dei: “Veni mecum domum, ut prandeas, et dabo tibi munera”. (Liber I Regum 13, 7)