Encontrados 4276 resultados para: eius
Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala”. (Epistula I Petri 3, 12)
sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes. (Epistula I Petri 4, 13)
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: (Epistula I Petri 5, 1)
Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, (Epistula II Petri 1, 3)
dicentes: “Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae”. (Epistula II Petri 3, 4)
quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. (Epistula I Ioannis 1, 3)
si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato. (Epistula I Ioannis 1, 7)
Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis. (Epistula I Ioannis 1, 10)
Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus. (Epistula I Ioannis 2, 3)
Qui dicit: “Novi eum”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est; (Epistula I Ioannis 2, 4)
qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)
qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. (Epistula I Ioannis 2, 11)