Encontrados 108 resultados para: conflictum discipuli
Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. (Evangelium secundum Lucam 8, 9)
Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “Transfretemus trans stagnum”. Et ascenderunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 22)
Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “Quem me dicunt esse turbae?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 18)
Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 54)
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. (Evangelium secundum Lucam 22, 39)
Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 37)
vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. (Evangelium secundum Ioannem 2, 2)
Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 12)
Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “Zelus domus tuae comedit me”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 22)