Encontrados 73 resultados para: cogitationes Dei
In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus. (Prophetia Danielis 11, 24)
Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area. (Prophetia Michaeae 4, 12)
Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 4)
Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)
De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 19)
ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia, (Evangelium secundum Marcum 7, 21)
— et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes”. (Evangelium secundum Lucam 2, 35)
Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “Quid cogitatis in cordibus vestris? (Evangelium secundum Lucam 5, 22)
Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “Surge et sta in medium”. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)
Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
Et dixit eis: “Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? (Evangelium secundum Lucam 24, 38)
et iterum: “Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt”. (Epistula I ad Corinthios 3, 20)