Encontrados 150 resultados para: amorem misericordiam

  • Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. (Liber Proverbiorum 28, 13)

  • Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam. (Liber Sapientiae 12, 22)

  • Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 7)

  • Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem aevi et in misericordiam. (Liber Ecclesiasticus 2, 9)

  • ecundum multam misericordiam suam, sic et correptio illius: hominem secundum opera sua iudicat. (Liber Ecclesiasticus 16, 13)

  • Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius? (Liber Ecclesiasticus 18, 4)

  • Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos misericordiam suam. (Liber Ecclesiasticus 18, 9)

  • In hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? (Liber Ecclesiasticus 28, 4)

  • Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et, qui confortat manu, mandata servat. (Liber Ecclesiasticus 29, 1)

  • Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae. (Liber Ecclesiasticus 46, 9)

  • Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet. (Liber Ecclesiasticus 47, 24)

  • Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam. (Liber Ecclesiasticus 50, 24)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina