Encontrados 163 resultados para: Vocavit
Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et praefectos, steteruntque in conspectu Dei; (Liber Iosue 24, 1)
Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem; misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis. (Liber Iosue 24, 9)
Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. (Liber Iudicum 4, 6)
Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim”. Qui transfodit eum. (Liber Iudicum 9, 54)
Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. (Liber Iudicum 13, 24)
Cumque haec canens verba complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi (quod interpretatur Elevatio maxillae). (Liber Iudicum 15, 17)
Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: “Ecce ego”. (Liber I Samuelis 3, 4)
Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”. (Liber I Samuelis 3, 6)
Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)
Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: “Samuel, Samuel”. Et ait Samuel: “Loquere, quia audit servus tuus”. (Liber I Samuelis 3, 10)
Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: “Samuel, fili mi”. Qui respondens ait: “Praesto sum”. (Liber I Samuelis 3, 16)
Et vocavit puerum Ichabod dicens: “Translata est gloria de Israel!”, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo. (Liber I Samuelis 4, 21)