Encontrados 139 resultados para: Vineam fructum

  • Qui diligit pecuniam, pecunia non implebitur; et, qui amat divitias, fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. (Liber Ecclesiastes 5, 9)

  • Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 6)

  • Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum. (Liber Sapientiae 3, 13)

  • Corona sapientiae timor Domini, repollens pacem et salutis fructum: (Liber Ecclesiasticus 1, 22)

  • non tradent filii eius radices, et rami eius non dabunt fructum: (Liber Ecclesiasticus 23, 35)

  • Dixi: “Rigabo hortum meum plantationum et inebriabo prati mei fructum”. (Liber Ecclesiasticus 24, 42)

  • Qui docet filium suum, fructum habebit in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur. (Liber Ecclesiasticus 30, 2)

  • Dicite iusto: “Bene!”, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. (Liber Isaiae 3, 10)

  • Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius: “Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domibus vestris. (Liber Isaiae 3, 14)

  • Nunc ergo, habitator Ierusalem et vir Iudae, iudicate inter me et vineam meam. (Liber Isaiae 5, 3)

  • Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius. (Liber Isaiae 10, 12)

  • Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam clamor cecidit. (Liber Isaiae 16, 9)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina