Encontrados 534 resultados para: Verbum
Sed quid dicit? “Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)
sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 4, 2)
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)
Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. (Epistula II ad Corinthios 13, 1)
Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. (Epistula ad Galatas 6, 6)
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, (Epistula ad Ephesios 1, 13)
et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; (Epistula ad Ephesios 6, 17)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)