Encontrados 8 resultados para: Urim et tumim

  • Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper. (Liber Exodus 28, 30)

  • quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim. (Liber Leviticus 8, 8)

  • Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio”. (Liber Numeri 27, 21)

  • De Levi quoque ait: “Tummim et Urim tui viro sancto tuo, quem probasti in Massa et cum quo litigasti ad aquas Meriba. (Liber Deuteronomii 33, 8)

  • Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: “Quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim”. Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit. (Liber I Samuelis 14, 41)

  • Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia neque per Urim neque per prophetas. (Liber I Samuelis 28, 6)

  • Et dixit praepositus eis, ut non comederent de sanctificatis sanctuarii, donec surgeret sacerdos pro Urim et Tummim. (Liber Esdrae 2, 63)

  • dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim. (Liber Nehemiae 7, 65)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina