Encontrados 864 resultados para: Saul et populus

  • Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. (Prophetia Sophoniae 1, 11)

  • “Haec ait Dominus exercituum dicens: Populus iste dicit: “Nondum venit tempus domus Domini aedificandae””. (Prophetia Aggaei 1, 2)

  • Et audivit Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Domini Dei sui et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos; et timuit populus a facie Domini. (Prophetia Aggaei 1, 12)

  • Et respondit Aggaeus et dixit: “Sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum et omnia, quae offerunt ibi, contaminata sunt. (Prophetia Aggaei 2, 14)

  • et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”. (Prophetia Zachariae 13, 9)

  • Quod si dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'. (Prophetia Malachiae 1, 4)

  • populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 16)

  • "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; (Evangelium secundum Matthaeum 15, 8)

  • Et respondens universus populus dixit: “Sanguis eius super nos et super filios nostros”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 25)

  • At ille dixit eis: “Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; (Evangelium secundum Marcum 7, 6)

  • Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 15)

  • Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, (Evangelium secundum Lucam 3, 21)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina