Encontrados 76 resultados para: Regina Esther rex Ahasuero Aman
Regina autem, sermonum regis optimatiumque eius causa, domum convivii ingressa est; et regina proloquens ait: “Rex, in aeternum vive! Non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur. (Prophetia Danielis 5, 10)
Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)
Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)
Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit: “Sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo”, (Apocalypsis Ioannis 18, 7)