Encontrados 317 resultados para: Lex
Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. (Epistula ad Romanos 4, 15)
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, (Epistula ad Romanos 5, 13)
Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, (Epistula ad Romanos 5, 20)
An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)
Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “Non concupisces”. (Epistula ad Romanos 7, 7)
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)
Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. (Epistula ad Romanos 7, 14)
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)
Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos. (Epistula ad Romanos 8, 37)
sicut scriptum est: “Iacob dilexi, Esau autem odio habui”. (Epistula ad Romanos 9, 13)
Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? (Epistula I ad Corinthios 9, 8)
mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit. (Epistula I ad Corinthios 14, 34)