Encontrados 398 resultados para: Language: Verba
Haec autem sunt verba David novissima: “Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel. (Liber II Samuelis 23, 1)
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: “Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum”. (Liber I Regum 5, 21)
Et nunc, Domine, Deus Israel, firmentur verba tua, quae locutus es servo tuo David patri meo. (Liber I Regum 8, 26)
Et docuit eam Salomon omnia verba, quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei. (Liber I Regum 10, 3)
Qui dixerunt ei: “Si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus”. (Liber I Regum 12, 7)
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel; ad quem venerunt filii sui et narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei illa die in Bethel, et verba, quae locutus fuerat ad regem, narraverunt quoque patri suo. (Liber I Regum 13, 11)
Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba!”. (Liber I Regum 17, 1)
Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)
Qui dixit eis: “Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est verba haec?”. (Liber II Regum 1, 7)
detulit litteras ad regem Israel in haec verba: “Cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua”. (Liber II Regum 5, 6)
Dixitque unus servorum eius: “Nequaquam, domine mi rex. Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecumque locutus fueris in conclavi tuo”. (Liber II Regum 6, 12)
Stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et ait: “Audite verba regis magni, regis Assyriorum: (Liber II Regum 18, 28)