Encontrados 153 resultados para: Jesu Maria Magdalene discipuli
Et maledixerunt ei et dixerunt: “Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. (Evangelium secundum Ioannem 9, 28)
Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. (Evangelium secundum Ioannem 11, 2)
Dicunt ei discipuli: “Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 8)
Dixerunt ergo ei discipuli: “Domine, si dormit, salvus erit”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 12)
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)
Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. (Evangelium secundum Ioannem 12, 16)
Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 22)
In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 35)
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli. (Evangelium secundum Ioannem 15, 8)
Dicunt discipuli eius: “Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 29)