Encontrados 143 resultados para: Jesu Christo
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. (Epistula ad Ephesios 2, 7)
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)
Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, (Epistula ad Ephesios 2, 20)
esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium, (Epistula ad Ephesios 3, 6)
secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro, (Epistula ad Ephesios 3, 11)
ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen. (Epistula ad Ephesios 3, 21)
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Epistula ad Ephesios 4, 32)
Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus. (Epistula ad Ephesios 5, 24)
Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia! (Epistula ad Ephesios 5, 32)
Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; (Epistula ad Ephesios 6, 5)