Encontrados 93 resultados para: Iustum Holofernes
Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum et iustitias quasi lumen accendent. (Liber Ecclesiasticus 32, 20)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens, quod iustum est. (Liber Isaiae 16, 5)
qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant et deiecerunt inanibus verbis iustum. (Liber Isaiae 29, 21)
Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: “Iustum est”? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros. (Liber Isaiae 41, 26)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. (Liber Ieremiae 23, 5)
Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti”. (Prophetia Ezechielis 3, 21)
Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium. (Prophetia Ezechielis 21, 8)
Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem, (Prophetia Ezechielis 21, 9)
Statera iusta et ephi iustum et batus iustus sit vobis; (Prophetia Ezechielis 45, 10)
iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”. (Prophetia Danielis 13, 53)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis; (Prophetia Amos 2, 6)