Encontrados 122 resultados para: Ioab Clementine_Vulgate

  • Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat, contra Syrum ad proelium, et fugerunt a facie eorum. (Liber I Paralipomenon 19, 14)

  • Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 19, 15)

  • Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam. (Liber I Paralipomenon 20, 1)

  • Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: “Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam”. (Liber I Paralipomenon 21, 2)

  • Responditque Ioab: “Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?”. (Liber I Paralipomenon 21, 3)

  • Sed sermo regis magis praevaluit; egressusque est Ioab et circuivit universum Israel et reversus est Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 21, 4)

  • Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius. (Liber I Paralipomenon 26, 28)

  • Quartus, mense quarto, Asael frater Ioab et Zabadias filius eius post eum, et in turma eius viginti quattuor milia. (Liber I Paralipomenon 27, 7)

  • Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec complevit, quia super hoc ira irruerat in Israel, et idcirco numerus non est relatus in librum annalium regis David. (Liber I Paralipomenon 27, 24)

  • post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab. (Liber I Paralipomenon 27, 34)

  • filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti duodecim; (Liber Esdrae 2, 6)

  • De filiis Ioab, Abdia filius Iahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. (Liber Esdrae 8, 9)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina