Encontrados 159 resultados para: Iesum
Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 57)
Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)
Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 20)
Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 26)
Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)
Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “Vere Dei Filius erat iste!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)
Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei; (Evangelium secundum Matthaeum 27, 55)
Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum (Evangelium secundum Marcum 5, 6)
Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. (Evangelium secundum Marcum 5, 15)