Encontrados 534 resultados para: Iesu transformat aquam in vinum

  • Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. (Liber Esdrae 10, 6)

  • Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo. (Liber Nehemiae 2, 1)

  • Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)

  • Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti eorum. (Liber Nehemiae 9, 20)

  • In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus sum, quando vendebant cibaria. (Liber Nehemiae 13, 15)

  • et, quod oderis, nemini feceris. Noli bibere vinum in ebrietatem, et non comitetur te ebrietas in via tua. (Liber Thobis 4, 15)

  • Frange panem tuum et effunde vinum tuum super sepulcra iustorum et noli dare peccatoribus. (Liber Thobis 4, 17)

  • Et denuntiabis eis, ut praeparent mihi terram et aquam, quoniam ego exeam in ira mea ad eos et cooperiam omnem faciem terrae in pedibus virtutis meae et dabo eos in rapinam, (Liber Iudith 2, 7)

  • et cisternae eorum evacuabantur, et non habebant quod biberent in satietatem aquam unam diem, quoniam in mensura dabant eis bibere. (Liber Iudith 7, 21)

  • Et exiit Bagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: “Non pigeat puellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius et bibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicut unam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor”. (Liber Iudith 12, 13)

  • Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum, quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est. (Liber Iudith 12, 20)

  • Derelicta est autem sola Iudith in tabernaculo, et Holofernes prociderat in lectum suum; circumfusum enim erat ei vinum. (Liber Iudith 13, 2)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina