Encontrados 119 resultados para: Gratia divina
Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. (Epistula ad Romanos 5, 16)
Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, (Epistula ad Romanos 5, 20)
ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum. (Epistula ad Romanos 5, 21)
Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? (Epistula ad Romanos 6, 1)
Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia. (Epistula ad Romanos 6, 14)
Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! (Epistula ad Romanos 6, 15)
Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. 6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. (Epistula ad Romanos 11, 5)
Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula I ad Corinthios 1, 3)
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum. (Epistula I ad Corinthios 15, 10)