Encontrados 262 resultados para: Evangelium: tempus

  • Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)

  • Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, (Epistula II ad Timotheum 4, 3)

  • Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. (Epistula II ad Timotheum 4, 6)

  • Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)

  • solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita. (Epistula ad Hebraeos 9, 10)

  • Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; (Epistula ad Hebraeos 11, 11)

  • Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; (Epistula ad Hebraeos 11, 15)

  • Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, (Epistula ad Hebraeos 11, 32)

  • Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius. (Epistula ad Hebraeos 12, 10)

  • scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; (Epistula I Petri 1, 11)

  • Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus. (Epistula I Petri 4, 3)

  • Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina