Encontrados 4238 resultados para: Eum

  • Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad. (Liber Genesis 31, 23)

  • Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!". (Liber Genesis 31, 24)

  • Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. (Liber Genesis 31, 25)

  • Et dixit ad Iacob: “Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio? (Liber Genesis 31, 26)

  • Tumensque Iacob cum iurgio ait: “Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me, (Liber Genesis 31, 36)

  • dixitque fratribus suis: “Afferte lapides”. Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum. (Liber Genesis 31, 46)

  • Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo”. (Liber Genesis 32, 6)

  • Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 12)

  • Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest”. (Liber Genesis 32, 13)

  • Et praecepit priori dicens: “Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", (Liber Genesis 32, 18)

  • Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum, (Liber Genesis 32, 20)

  • Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. (Liber Genesis 32, 22)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina