Encontrados 1409 resultados para: Dixit
Ut ergo dixit eis: “Ego sum!”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. (Evangelium secundum Ioannem 18, 6)
ut impleretur sermo, quem dixit: “Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 9)
Dixit ergo Iesus Petro: “Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 11)
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 16)
Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “Numquid et tu ex discipulis eius es?”. Negavit ille et dixit: “Non sum!”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 25)
Dixit ergo eis Pilatus: “Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum!”. Dixerunt ei Iudaei: “Nobis non licet interficere quemquam”, (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)
ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 32)
Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “Tu es rex Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)
Dixit itaque ei Pilatus: “Ergo rex es tu?”. Respondit Iesus: “Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum””. (Evangelium secundum Ioannem 19, 21)
Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “Consummatum est!”. Et inclinato capite tradidit spiritum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 30)
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “Vidi Dominum!”, et quia haec dixit ei. (Evangelium secundum Ioannem 20, 18)