Encontrados 447 resultados para: Aegypti hostes exercitum abyssion

  • Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua, (Liber Exodus 1, 15)

  • Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)

  • Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)

  • et dixi: Educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. (Liber Exodus 3, 17)

  • Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 3, 18)

  • Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti, ut eatis, nisi per manum validam. (Liber Exodus 3, 19)

  • Ait ad eos rex Aegypti: “Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra”. (Liber Exodus 5, 4)

  • Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. (Liber Exodus 5, 12)

  • “Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua”. (Liber Exodus 6, 11)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. (Liber Exodus 6, 13)

  • Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 6, 26)

  • Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina