Encontrados 319 resultados para: Aaron
Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius. (Liber Deuteronomii 10, 6)
Et morere in monte, quem conscendens iungeris populo tuo, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populo suo. (Liber Deuteronomii 32, 50)
Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim. (Liber Iosue 21, 4)
filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis — prima enim sors illis egressa est C: (Liber Iosue 21, 10)
Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis (Liber Iosue 21, 13)
Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis. (Liber Iosue 21, 19)
Misique Moysen et Aaron et percussi Aegyptum signis, quae feci in medio eius, et postea eduxi vos. (Liber Iosue 24, 5)
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est; et sepelierunt eum in Gabaa Phinees filii eius, quae data est ei in monte Ephraim. (Liber Iosue 24, 33)
et Phinees filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: “Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere?”. Quibus ait Dominus: “Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras”. (Liber Iudicum 20, 28)
Et ait Samuel ad populum: “Testis est Dominus, qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti. (Liber I Samuelis 12, 6)
quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc; (Liber I Samuelis 12, 8)
Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. (Liber I Paralipomenon 5, 29)