Liber I Maccabaeorum, 2

Vulgata Latina

1 in illis diebus surrexit Matthathias filius Johannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Joarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin

2 et habebat filios quinque Johannan qui cognominabatur Gaddis

3 et Simeon qui cognominabatur Thasi

4 et Judas qui vocabatur Macchabeus

5 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Jonathas qui cognominabatur Apphus

6 hii viderunt mala quæ fiebant in populo Juda et in Hierusalem

7 et dixit Matthathias væ mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctæ et sedere illic cum datur in manibus inimicorum

8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum ejus sicut homo ignobilis

9 vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt trucidati sunt juvenes ejus in plateis et juvenes ejus ceciderunt gladio inimicorum

10 quæ gens non hereditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus

11 omnis conpositio ejus ablata est quæ erat libera facta est ancilla

12 et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes

13 quo ergo nobis adhuc vivere

14 et scidit Matthathias et filii ejus vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde

15 et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere

16 et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii ejus constanter steterunt

17 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiæ princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus

18 ergo accede prior et fac jussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Juda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis

19 et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho obœdiunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis ejus

20 ego et filii mei et fratres mei obœdiemus legi patrum nostrorum

21 propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et justitias Dei

22 non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata ut eamus altera via

23 et ut cessavit loqui verba hæc accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum jussum regis

24 et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes ejus et ascendit furor ejus secundum judicium legis et insiliens trucidavit eum super aram

25 sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit

26 et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi

27 et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me

28 et fugit ipse et filii ejus in montes et reliquerunt quæcumque habebant in civitate

29 tunc descenderunt multi quærentes judicium et justitiam in desertum

30 ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala

31 et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi

32 et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos prœlium in die sabbatorum

33 et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis

34 et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum

35 et concitaverunt adversus eos prœlium

36 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta

37 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos cælum et terra quod iniuste perditis nos

38 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum

39 et cognovit Matthathias et amici ejus et luctum habuerunt super eos valde

40 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris citius disperdent nos a terra

41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis

42 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israël omnis voluntarius in lege

43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum

44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent

45 et circuivit Matthathias et amici ejus et destruxerunt aras

46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël in fortitudine

47 et persecuti sunt filios superbiæ et prosperatum est opus in manu eorum

48 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori

49 et adpropinquaverunt dies Matthathiæ moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis

50 nunc ergo o filii æmulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum

51 et mementote operum patrum quæ fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen æternum

52 Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad justitiam

53 Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum et factus est dominus Ægypti

54 Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii æterni

55 Jesus dum implet verbum factus est dux Israël

56 Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem

57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula

58 Helias dum zelat zelum legis receptus est in cælum

59 Ananias Azarias Misaël credentes liberati sunt de flamma

60 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum

61 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur

62 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria ejus stercus et vermis est

63 hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio ejus periet

64 vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis

65 et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater

66 et Judas Macchabeus fortis viribus a juventute sua sit vobis princeps militiæ et ipse aget bellum populi

67 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri

68 et retribuite retributionem gentibus et intendite in præceptum legis

69 et benedixit eos et adpositus est ad patres suos

70 et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israël planctu magno




Capítulos: