Znaleziono 322 Wyniki dla: iustitiam Dei remissionem Nam veniam. Gratia Dei divina sapientia
non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum (Liber Proverbiorum 21, 30)
melius est nomen bonum quam divitiæ multæ super argentum et aurum gratia bona (Liber Proverbiorum 22, 1)
sapientia ædificabitur domus et prudentia roborabitur (Liber Proverbiorum 24, 3)
excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum (Liber Proverbiorum 24, 7)
stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum (Liber Proverbiorum 30, 2)
sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur (Liber Proverbiorum 31, 30)
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit (Liber Ecclesiastes 1, 16)
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem (Liber Ecclesiastes 1, 18)
et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum (Liber Ecclesiastes 2, 9)
et vidi quia tantum præcederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris (Liber Ecclesiastes 2, 13)
nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quæsita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum (Liber Ecclesiastes 2, 21)
utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem (Liber Ecclesiastes 7, 12)