Znaleziono 323 Wyniki dla: immolavit animam
dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quæ autem parasti cujus erunt (Evangelium secundum Lucam 12, 20)
si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus (Evangelium secundum Lucam 14, 26)
quicumque quæsierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam (Evangelium secundum Lucam 17, 33)
ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus (Evangelium secundum Ioannem 10, 11)
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
circumdederunt ergo eum Judæi et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam (Evangelium secundum Ioannem 10, 24)
ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam æternam custodit eam (Evangelium secundum Ioannem 12, 25)
dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam (Evangelium secundum Ioannem 13, 37)
respondit Jesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges (Evangelium secundum Ioannem 13, 38)
majorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Evangelium secundum Ioannem 15, 13)
quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Actus Apostolorum 2, 27)